Vīnum nonnumquam pro omni temeto stat, sed sesu proprio est potio fortis ex fructu, praesertime ex uvis.
Vinum ex Uvis
Vinum ex uvis habetur esse potionem maximae nobilitatis, qua de causa generum numerus est immensus et difficile descriptu. Describamus igitur genera lata, neque omnem speciem. Nostro tempore dicitur vinum esse aut
candidum aut
atrum (sive
rubrum) aut
roseum. Exstant quoque
vina spumantia quorum celeberrimum est Vinum Campaniense.
- Inter vini genera antiqua noti digna sunt:
- Vina Italiae: Falernum, Caecubum, alia.
- Vina Galliae et Hispaniae.
- Vina transmarina, id est, Graeciae, Asiae, Cypri, Aegypti: Chium, Lesbium, Cretense, Coum, Maeonium, Tmolites, alia.
- Inter vina mediaevalia notanda:
- Vina Francogallica.
- Vina Latina: Vernacia, vinum Neapolitanum sive Vesuvianum, alia.
- Vina Imperii Romani Orientalis: vinum Romaniae (id est Messeniae), vinum Malvasiae (id est Laconiae), vinum Candiae (id est Cretense), alia.
Vinum ex uvis passis coctum dicitur vinum passum sive simplicius passum. Apud Romanos passum in usu fiebat nonnumquam in loco mellis. Hodie passa adhuc exstant, sed sunt sat rara et pretiosa. Graeci passo in sacramentum communionis utuntur.
Potiones ex Vino
- Vino mixtae:
- Mulsum est vinum melle temperatum. Aevo Medio pigmentum saepe dicebatur. Nonnulli verbo "mulsum" pro hydromelite utuntur.
- Conditum est vinum melle, pipere, et variis herbis variisque aromatibus commixtum. Conditi sunt varia genera, e.g. Conditum Melizomum (viaticum), Conditum Paradoxum (id est "mirum"), Conditum Camerinum etc. Aevo Medio nomen sortitum est vinum Hippocraticum.
- Vinum Graecum, ut dicitur, Italiae factum est, aetate antiquo et mediaevali, ad similitudinem vinorum transmarinorum.
- Absinthiatum sive absinthites est vinum absinthio tinctum. Genus unum absinthiati est Absinthium Romanum. Vulgo nonnumquam dicitur vermouth.
- Rosatum est petalis rosarum factum;
- Violacium item violis;
- Resinatum item resinae piceae arboris.
- Ex vino distillatae:
- Vinum Sublimatum seu Adustum, nonnumquam designatur aqua vitae.
- Vinum Portucalense
Vinum ex Aliis Fructibus
Cider-strongbow.jpg
- Vinum Pomaceum (sive Malinum)
- Distillatum est Calvatum
- Mulsum est Cisera seu Cisara, corruptio verbi sicera.
- Vinum Piri describitur a Palladio. Hodie a Francogallis dicitur Poiré, ab Anglis Perry, hoc est Pĭratum.
- Sycites, pharnuprium, trochis, ex fico fiunt.
- Rhoites ex punicis.
- Myrtites ex myrto.
Sensu Lato
Alia temeta nonnumquam dicutur "vina" cum non sint ex fructu:
- Vinum Caribaeum est rhomium
- Vinum Iuniperum
Notae
- Paladii Opus Ariculturae 3,25,11: "VINVM PIRI ET ACETVM. Vinum de piris fit, si contusa et sacco rarissimo condita ponderibus conprimantur aut prelo. Hieme durat, sed prima acescit aestate. Acetum sic fit de piris. Pira siluestria uel asperi generis matura in cumulo reseruantur per triduum. Deinde mittuntur in uasculo, cui fontana aut pluuialis aqua miscetur, et opertum uas per triginta dies relinquitur ac subinde, quantum sublatum fuerit aceti ad usum, tantum redditur aquae ad reparationem."
Potiones fortes | Vinum
Wein | نبيذ | Вино | Gwin | Vino | Vi | Víno | Vin | Wein | Κρασί | Wine | Vino | Vino | Vein | Ardo | شراب | Viini | Vin | Vin | יין | Vino | Bor | Vino | Anggur (minuman) | Vino | Vín | Vino | ワイン | 포도주 | Wäin | Wien | Vynas | Вино | Wien | Wijn | Vin | Vin | Wino | Vinho | Vin | Вино | Vinu | Wine | Víno | Vino | Vera (pije alkoolike) | Вино | Vin | ไวน์ | Şarap | Вино | Rượu vang | Wien | 葡萄酒