article

Universitas Lelandi Stanfordi Iunioris, saepe Universitas Stanfordiensis, est universitas privata Americana. Universitas Stanfordiensis (Stanfordi, iuxta oppidum Arborem Altam) se agit cor Vallis Silicis et geographicum et historicum. Famosissimam et notissimam apud universitates mundi esse existimatur, praeeminens studi et ludi.

Historia


Dictum universitatis est "Die Luft der Freiheit weht," quod germanice "aura libertatis spirat" transfert. Fons dicti est prolatio Latina Hutteni (Ulrich von Hutten), qui Reformationem Ecclesiae laudens scripsit, "videtis illam spirare libertatis auram." *

Universitas condita est gubernatore Californiae Lelando Stanfordo et uxore Ioanna, et secundum filium mortuum Lelandum Iuniorem nominata. Apud cognoscentes et amicos Universitas "fundus" appellatur; hoc agnomen ostendit originem scholae esse fundum equinum Stanfordorum.

Aedificia antiqua universitatis structa sunt Carolo Allertonia Coolitia per rationem neo-Romanam doctoris sui Richardsoni, plenam aedificiis lapideis conexis porticibus arcuum semicircularium. Sequuntur aedificia recentiora rationem colonicam Hispanicam saepe in California inventam, ferentia tecta tegulis rubris. Narratur tecta rubra electa esse ut filius Lelandus pulchrum visum de caelo intuitus sit.

Stanfordiensis Particularum Accelerator


Stanford-linear-accelerator-usgs-ortho-kaminski-5900.jpg Notum est hanc universitatem habere magnum particularum accelerator SLAC vocatum, quod quam plurimos experimentos ad physicam particularum minimarum pertinentes iam annis multis optime efficit.

Nexus externi


Universitates | California

Станфордски университет | Stanford University | Stanford University | Stanford University | Stanford University | Universitato Stanford | Universidad de Stanford | دانشگاه استنفورد | Université de Stanford | Stanfordi Egyetem | Stanford University | スタンフォード大学 | სტენფორდის უნივერსიტეტი | 스탠퍼드 대학교 | Stanford-universiteit | Stanford University | Uniwersytet Stanforda | Universidade de Stanford | Universitatea Stanford | Стэнфордский университет | Stanford University | มหาวิทยาลัยสแตนฟอร์ด | Stanford Üniversitesi | Đại học Stanford | 史丹佛大學

 

This article is licensed under the GNU Free Documentation License. It uses material from the "Universitas Stanfordiensis".

Home Pageartsbusinesscomputersgameshealthhospitalshomekids & teensnewsphysiciansrecreationreferenceregionalscienceshoppingsocietysportsworld