article

Stuttgartum vel Stutgardia (Germanice Stuttgart, Italice Stoccarda) urbs in Germania atque caput rei publicae foederalis Germaniae Badeniae-Virtembergiae vel etiam Suebiae est. Oppidum ad fluvium Neccarum situm est, alii dicunt ad flumen vulgo Nesenbach.

Stuttgartum habet circa sescenta milia (vel 590.000) incolarum.

Nomen germanicum Stuttgart germanice Stutengarten significat vel latine hortum equarum vel melius equariam. Dux Liudolfus Suebiae equariam saeculo X condidit.

Stuttgartum suburbium Condistatis nomine habet, ubi olim Romani alam I Subulorum in castello conlocaverant.

Stuttgartum pars Dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis Ecclesiae Catholicae est.

Suburbio societas autocinetica Daimler-Chrysler appellata sedes habet quae olim societas Mercedes-Benz erat. Etiam societas autocinetica Porsche Stuttgarti collocata est.

Geographia


Urbs ad Neccarum fluvium sita in valle quasi in "cortina" naturali. Ex ima cortina usque ad supina vallis extenditur. Quamobrem in oppido multae scalae gradusque sunt. Anno 1894 usque ad 1896 primus specus "Suebicus" appellatus et anno 1930 alter "Wagenburg" nuncupatus effossi sunt.

"Specus" Germanice vel Anglice vel Francogallice "Tunnel" vel "tunnel" dicere vult. Apud Germanos et Anglos hoc verbum accentum in prima syllaba habet, sed dialectis meridionalibus sicut Suebico secunda syllaba accentum habet sicut apud Francogallicos.

Civitatis filius


Urbes Germaniae

Stuttgart | Stuttgart | شتوتغارت | Щутгарт | Stuttgart | Stuttgart | Stuttgart | Stuttgart | Stuttgart | Στουτγκάρδη | Stuttgart | Stutgarto | Stuttgart | Stuttgart | Stuttgart | اشتوتگارت | Stuttgart | Stuttgart | שטוטגרט | Stuttgart | Stuttgart | Stuttgart | Stoccarda | シュトゥットガルト | შტუტგარტი | 슈투트가르트 | Stuttgart | Štutgartas | Štutgarte | Штутгарт | Stuttgart | Stuttgart | Stuttgart | Stuttgart | Stuttgart | Штутгарт | Stuttgart | Stuttgart | Stuttgart | Stuttgart | สตุตการ์ต | Stuttgart | Stuttgart | 斯图加特

 

This article is licensed under the GNU Free Documentation License. It uses material from the "Stuttgartum".

Home Pageartsbusinesscomputersgameshealthhospitalshomekids & teensnewsphysiciansrecreationreferenceregionalscienceshoppingsocietysportsworld