| Russia flag large.png | Russia_coa.png |
Russia, Rossia (Russice: Россия) sive Foederatio Russica, Foederatio Rossica (Russice: Российская Федерация) res publica in Europa et Asia, maxima terra mundi est.
Caput Russiae Moscua (Moscovia) est.
Lingua officialis est lingua Russica.
In Russia, quae enim nonnullos lacus stagnaque continet, multa flumina fluunt quorum Rha, Tanais, Obius, Ieniscea, etc maxima sunt.
Russia plus mille urbes habet, maximae sunt Moscua, Petropolis et Novosibirscum.
Russia res publica foederata est.
Praefectus nationis illius est praesidens a suffragio communi electus, qui etiam est cum imperio copiarum Russiae. Praesidens ministrum primum Administrationis Foederationis Russicae et (ab anno 2004) gubernatores assignat.
Institutum legum latoris est Concilium Foederale (Russice: Федеральное Собрание - Federalnoe Sobranie) Foederationis Russicae, quod compositum est a partibus duabus: Concilio Foederationis (Russice: Совет Федерации - Soviet Federatsii) et Concilio Publico (Russice: Государственная Дума - Gosudarstvennaia Duma).
Vide etiam: Divisio administrativa Russiae
Anno 988 religio Christiana facta est religio officialis Rutheniae.
Saeculo XII regnum Ruthenicum unitum discurrit. Novogardia, Volodimiria, Resan (prisca), Smolenscum et nonnulae aliae urbes metropoles ducatuum Ruthenorum sui iuris in territorio Russiae hodiernae fuere.
Anno 1237 gens ex oriente, Tartari sive Mongolo-Tartari nominatur, invasit et multas eversiones affecit (e.g. Chiovia, Resan, Susdala, Volodimiria et multae aliae urbes Ruthenicae illo tempore ab agressoribus destructae sunt). Gens illa regnum Ordam Auream formavit, cui ducatus Ruthenici euroboreales vectigalem pendere debevint. Ille periodus historicus "iugum Mongolo-Tartarorum" apellatur.
Saeculo XV Ioannes III, magnus dux Moscoviae ab anno 1462, multas terras adiunxit: Volodimiriam, Iaroslaviam, Novogardiam Magnam, Tueriam, Viatciam, Permiam, etc. Anno 1480 iugum Mongolo-Tartarorum decivit. Contra Magnum Ducatum Lituaniae prospere bellabat. Ioannes III se "magnum ducem totius Rutheniae" proclamavit.
Exinde regnum Moscuense se nominabat "Русь" (Rus), i.e. "Rutheniam" (forma dominata ad finem saeculi XVII), seu "Россия" (Rossia, de Ρωσία – nomen Graecum pro Ruthenia), i.e. "Russiam" in notione hodierna (illa forma nominis terrae fine saeculi XV in litteris Russicis primo obvia est, initio saeculi XVIII facta est officialis). Sed peregrini Europei terram illam saeculis XVI - XVII "Moscoviam" apellabant.
Filius Ioanni III magnus dux (ab anno 1505) Basilius III anno 1510 Pscoviam adiunxit. Smolenscum anno 1514 iniunctum est, ob bellum contra Magnum Ducatum Lituaniae (1512 – 1522). Ab anno 1521 ducatus Resanensis pars Russiae est.
Filius Basilii III, Ioannes IV (magnus dux "totius Rutheniae" ab anno 1533) anno 1547 primus tzar (sive czar, i.e. rex) Russiae factus est. Casanum, Astrachanum et ceteros terras adiunxit.
Saeculis XVI - XVII Russi Siberiae potiti sunt.
Initio saeculi XVII Russia interventionem Poloniae et Sueciae repressit.
Anno 1654 Ucraina orientalis (cum Chiovia) pars regni Moscuensis fuit.
Imperium Russicum (Rossicum) saeculis XVIII – XIX territorium suum extendit, valens erat.
Anno 1812 Bellum Patrium contra Franciam erat, Russia agressorem vicit.
Ab anno 1853 ad annum 1856 Imperium Russicum contra Turciam, Regnum Unitum, Franciam et Regnum Sardiniensem bellabat, sed superatum est.
Annis 1877 - 1878 Russia contra Turciam bellabat, Bulgariam liberavit.
Annis 1904 - 1905 Imperium Russicum contra Iaponiam bellabat, bellum illud perdidit.
Ab anno 1905 ad annum 1907 prima revolutio Russica erat.
Publicus legumlatorum coetus, Duma nominatur, anno 1905 institutus est (ad annum 1917 exsistebat, nomen coeti illius ab anno 1993 ob parlamentum Foederationis Russicae utitur).
Anno 1914 Bellum Orbis Terrarum I incepit. Russia cum Serbia, Francia, Regno Unito, etc., contra Germaniam, Imperium Austro-Hungaricum, Turciam et Bulgariam bellabat.
Anno 1917 duae revolutiones (Revolutio Februarii et Revolutio Octobris) in Russia fuere, imperium illud res publica factum est. Nonnuli partes praeteriti Imperii Russici (Finnia, Polonia et aliae) factae sunt terrae sui iuris.
Russica (Rossica) Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica (RSFSR) mense Ianuarii anno 1918 a Tertio Omnirussico Convento Sovietorum proclamata est.
12 Martii anno 1918 Moscua denuo caput Russiae facta est.
Bellum civicum in Russia – bellum communistorum suorum sociorumque contra adversarios suos ab anno 1917 ad annum 1922 erat. Inimici auctoritatis Sovieticae bellum illud perdidint.
Anno 1922 Russia cum Ucraina, Ruthenia Alba et Foederatione Transcaucasica Unionem Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum (URSS) formavit, res publica maxima unionis illius erat.
Ab anno 1941 ad annum 1945 erat Bellum Magnum Patrium Unionis Sovieticae contra Germaniam.
Anno 1991 URSS dissolvata est.
12 Iunii anno 1991 electus est primus praesidens RSFSR.
Mense Decembris anno 1991 nomen nationis officiale "Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica" mutatum est in nomen "Foederatio Russica".
Mense Septembris anno 1993 a constulto praesidentis systema Sovietorum liquidatum est.
12 Decembris anno 1993 accepta est hodierna Constitutio Russiae.
Rusland | Russland | Rusia | Russland | الاتحاد الروسي | Rusia | Расея | Русия | Rusia | Rusija | Rússia | Rusko | Ruskô | Раççей Патшалăхě | Ffederasiwn Rwsia | Rusland | Russland | Ρωσία | Russia | Rusio | Rusia | Venemaa | روسیه | Venäjä | Russland | Russie | Ruslân | An Rúis | An Ruis | Rusia - Россия | 𐍂𐌿𐍃𐌰𐌻𐌰𐌽𐌳 | רוסיה | रुस | Rusija | Risi | Oroszország | Ռուսաստան | Rusia | Rusia | Rússland | Russia | ᐅᓛᓴ | ロシア | რუსეთი | Ресей | 러시아 | रूस | Rûsya | Russi | Оруссия | Russland | Rösland | Rusija | Krievija | Русија | Русия | Rusia | Russia | Russland | Rusland | Russland | Russland | Уæрæсе | Rosja | Rússia | Rusia | Rusii | Россия | Russia | Roushie | Ruošša | Rusija | Russia | Rusko | Rusija | Rusia | Русија | Rusia | Ryssland | ரஷ்யா | రష్యా | สหพันธรัฐรัสเซีย | Russia | Rusya | Räsäy | Росія | روس | Rossiya | Nga | Rûsseye | רוסלאַנד | 俄罗斯 | Lō·-se-a