Woman Playing a Moon Zither.jpg fidibus. Musica fere est hominibus dulcis.]]
Musica (musica) est ars componendi sonos in modo qui animi motum evocat et de more est canorus cordique. Soni qui sic compositi sunt canti appellantur.
Boethius docet: tres esse musicas - musica mundana, musica humana, et musica instrumentalis.
Ars musica est ars audiendi et pars mathematicae artis.
Isidorus Hispalensis docet:
Musicae partes sunt tres: harmonica, rhythmica, metrica.
Non solum cantus, sed etiam carmina instrumentalia, evoluta sunt per saecula. De tubale narrat Moyses; postea harpa, viola, gamba inventae sunt, usque ad instrumenta electronica hodierna.
Cum de latina lingua tractamus, non possumus mentionem cantuum quae dicuntur cantus gregoriani omittere. A primissimis Christiani saeculis, cantibus usi sunt Christiani in Deum laudandum; et in occidente, lingua latina ubique diffusa, oriebantur plurimi pulcherrimi cantus qui olim collecti sunt in formam traditam vocatam gregorianam. Plurimi homines magni ingenii alii noti, sicut Venantius Fortunatus, maxime autem ignoti, dederunt vires suas ad hoc corpus formandum. In ultimis saeculis primi christiani millennii, corpus firmabatur, et ita usum est usque ad praesentem diem, variis permissis mutationibus. Adhuc in Ecclesia Catholica Romana norma est cantus in ritibus occidentalibus, et celebratur etiam a hominibus mundanis.
Musicae multorum generum sunt. Musica Indica, exempli gratia, est genus musicae. In Europa et America, sunt multa genera musicae, e.g. iazzium, musica antiqua, disco, pop, et alia genera.
Musiek | Mosica | موسيقى | Música | Музыка | Музика | Fɔlikan | সঙ্গীত | Muzika | Música | Musica | Hudba | Cerddoriaeth | Musik | Musik | Μουσική | Music | Muziko | Música | Muusika | Musika | موسیقی | Musiikki | Muusiga | Tónleikur | Musique | Muzyk | Ceol | Ceòl | Música | מוזיקה | संगीत | Glazba | Zene | Musica | Musik | Muziko | Tónlist | Musica | 音楽 | zgike | მუსიკა | 음악 | Ylow | Музыка | Muzika | Musek | Muziek | Muzika | Mūzika | Muzik | Mużika | Música | Musik | Meziek | संगीत | Muziek | Musikk | Musikk | Mûsique | Musica | Музыкæ | Muzyka | Música | Muzică | Музыка | गानं | Mùsica | Mùsica | Muisic | Muzika | Music | Hudba | Glasba | Muzika | Музика | Mmino | Musik | Ngoma | இசை | ดนตรี | Musika | Müzik | مۇزىكا | Музика | Muxèga | Muzike | מוזיק | 音乐 | 音樂