article

Monacum Bavariae (-i, n) vel Monachium (Germanice München, Italice Monaco di Baviera, Anglice Munich) est urbs maxima et caput Rei Publicae Bavariae. 1.273.186 incolas habens infra Berolinum et Hamburgum urbs incolarum numero tertia Germaniae atque centrum commercii humanitatisque grave est.

Sententia Monaca est: "Urbs mundana cum corde" (Germanice "Die Weltstadt mit Herz").

Quotannis in fine mensis Septembris per XIV dies solemnia Octobria habentur quae sunt celeberrima et Germaniae maxima eiusmodi solemnia. Maiores sunt quam solemnia Condistatis popularia, quae etiam fine mensis Septembris usque ad mensem Octobrem habentur.

Geographia


Karte_muenchen_in_deutschland.png

Monacum centrum superius est, quorum Bavariae XXIII sunt. Inter metropolia Germaniae maximam densitudinem incolarum habet.

Locus editissimus urbis est Mons Wannberg, qui DLXXIX metros super mare est; infimus Schwarzhölzl, in Feldmochingo, parte urbis boreali, situs, qui locus CDLXXXII metros super mare est.

Isara flumen 13,7 kilometris per territorium urbis ex occidente australi in orientem borealem fluit. Insula musei, in qua Museum Germanicum est, atque proxima Insula Pratina sunt insulae celebratae fluminis. Districtus multos lacus magnos habet, qui sunt Lacus Ammeris, Lacus Wörthis atque Lacus Starnbergensis. Aquae fluentes aliae sunt Flumen Wuermum (Germanice Würm), qui ex Lacu Sternbergensi veniens per urbem occidentalem fluit, Rivus Hachingensis (Hachinger Bach), qui ad Perlachum territorium urbis init et in boreale Novi Perlachi pereat, multi brachii Isarae, qui rivuli urbani Monacenses (Münchner Stadtbäche) dicantur.

Historiae


Monacum anno MCLVIII de Henricio Leo nomine 'Villa Munichen' conditum est.

Vide etiam


Urbes Germaniae

München | ميونخ | Munich | Мюнхен | Minhen (grad) | Munic | Mnichov | München | München | Μόναχο | Munich | Munkeno | Múnich | München | Munich | مونیخ | München | Munich | Múnic - München | מינכן | München | München | München | Monaco di Baviera | ミュンヘン | მიუნხენი | 뮌헨 | München | Miunchenas | Minhene | Минхен | Monaco 'e Baviera | München | München | München | München | München | Monachium | Munique | München | Мюнхен | Minhen | Munich | Mníchov | München | Минхен | München | மியூனிக் | มิวนิก | Lungsod ng München | Münih | ميۇنخېن | Мюнхен | München | 慕尼黑

 

This article is licensed under the GNU Free Documentation License. It uses material from the "Monacum".

Home Pageartsbusinesscomputersgameshealthhospitalshomekids & teensnewsphysiciansrecreationreferenceregionalscienceshoppingsocietysportsworld