025 Sinai Mass.jpg apud Montem Sinai]]
In Religio Christiana, Liturgia (e graeca λειτουργία, significans opus publicus, vel pro populo) est cultus publicus Deo datus. Plene exprimitur in Ecclesia Catholica et ecclesiis orientalibus, quasi omnes Christiani liturgiam aliam habent, etiam qui se dicunt aliturgicos esse, sed saepe in formis a minimis reductis. Symbolum istud considerat praesertim liturgiam catholicam.
Liturgia adhibitur ad Deum laudandum populumque sanctificandum. Accepta est traditio antiquorum sed saepe aptata pro necesitatibus hodiernis. Omnes liturgiae in duas partes dividi possunt: Liturgiae sacramentales ac liturgiae non sacramentales. Sacramentales liturgiae sunt modo qua officiantur Septem Sacramenta. Praesertim inter his est Sacra Missa in oriente vocata Liturgia Divina, qua Passio Domini presentatur, eiusque praesentia vera est facta. Inter liturgias non sacramentales, praesertim est Liturgia Horarum, qua a primordiis temporibus christianis tempus sanctificatur.
Liturgiae officiuntur per ritus et preces, id est verba, actiones corporis, lecturas sacrae scripturae, et gesta sacra, cum elementis sacris in loco sacro. Semper sequuntur ritu qui formam dat liturgiae. Ita liturgia non sit expressio volunatis singulorum, sed unitatis corporis Christi, per totam orbem diffusi.
Liturgiae distinguntur non tantem functione, sed et traditione locale. Generaliter individuantur secundum Ritus, quae indicat unitas variarum liturgiarum secundum consuetudinem loci vel ecclesiae, exempli gratia: Ritus Romanus, Ritus Byzantinus, vel Ritus Mozarabicus.
Liturgie | Liturgi | Liturgie | Liturgia | Liturgia | Liturgio | Liturgie | Liturgia | Liturgia | Liturgie | 典礼 | liturgi | Liturgi | Liturgia | Liturgia | Литургия | Liturgia | Liturgi
This article is licensed under the GNU Free Documentation License.
It uses material from the
"Liturgia".
Home Page • arts • business • computers • games • health • hospitals • home • kids & teens • news • physicians • recreation• reference • regional • science • shopping • society • sports • world