Imperium Romanum res publica antiqua fuit cuius caput erat urbs maxima Roma et quae tempore maximae suae potestatis a Britannia usque ad Mesopotamiam extensa est. Ab Augusto Caesare imperium Romanum sic institutum est, ut res publica uni principi soli gubernanda mandaretur.
Imperium Romanum tamquam totius orbis terrarum vel saltem eius orbis terrarum partis, quam totius mundi instar esse antiqui existimaverunt, dominatum obtinuit usque ad aetatem migrationum populorum et gentium, quo tempore in duas partes divisum, ubi ad occidentem solem vergebat, interiit, ubi ad orientem solem spectabat, per medium quod dicitur aevum remansit.
| Nationis sententia: Senatus Populusque Romanus | |
| Lingua | Latina et Graeca |
| Caput | Roma |
| '''Summus honor | Caesaris |
| '''Legislatura | apud Caesarem |
| Area | omnis tricies circiter et quinquies centena milia chilometrorum quadratorum. |
| Hominum multitudo - | omnium ad trecenties centena milia fuisse aestimatur |
| Quo die principatus conditus sit | a.d.IV.Non.Sept. anno a.Chr.n. 31. |
| Caesar primus | Caesar Augustus (ab anno a.Chr.n. 27. ad annum p.Chr.n. 14.) |
| Superior status civitatis | Res publica libera |
| Haeredes | Imperium Byzantinum, Sanctum Imperium Romanum Nationis Germanicae |
| Moneta | Aureus, Denarius, Sestertius, As |
| Circulus temporalis | UTC +0 ad +4 |
Augustus multa iura administrationem emendantia intulit. Patricios corruptos e officiis amovit et administratores sollertes ab equitibus institutit (inter alios Pontium Pilatum), et in locum publicanorum etiam corruptorum vestigalia exigens magistratos civiles subsitutit. Augustus etiam religionem et mores Romanae mutavit. Iura usurpavit quae matrimonio procreationeque faveant (uxorem liberisque carentibus vestigal imposuit) et scelera sexualia vetavit. Moribus simplicibus rusticisque favebat et virtutibus domesticis et pietati. Roma 53 templa refecit ritusque eorum neglectos restauravit.
Filius fratri Tiberii Gaius, appellatus Caligula (37-14), successor eius fuit, et inter initia bene erat amatus, quod vestigalia tollit et ludos circensesque habebat, sed mox fuit tyrannus. Senatores interficiebat ut uxores possessionesque capiat, amicos pueritiae gubernatores nominabat, se sicut Iovem venerari iussit, et - apud Suetonium - equo suo Incitato honorem consulis dare volebat. Denique a coniuratoribus necatus est.
Post Caligulae mortem nonnulli rem publicam restaurare volebant, sed praetoriani Senatui imperatorem novum accipere impulerunt, Claudium (41-51). Claudius prudenter regnabat et iura humana ad debitores et servos pertinentia, sed uxor eius Agrippina veneno eum interfecit ut filius Nero (54-68) imperium recipiat. Ille Christianos insectabatur, et eos incendii Romae anni 64 accusavit. Imperite regnabat et seditiones contra eum ortae sunt. Roma inimicis capta fugans se interfecit.
Mors Neronis bellum civile effecit, inter quam milites Romani ordine quattuor imperatores designaverunt, Galbam, Othonem, Vitellium et Vespasianum, quam ob rem annus 69 annus quattuor imperatorum appellatur. Hoc rem publicam redarguit - imperium Caesaris exercitu vincebatur.
Senatus Nervae (96-98) imperium dedit, qui gubernatorem honoratum Germaniae adoptavit Traianum (98-117) - sic domus regnatrix Antonina facta est. Traianus primus imperator extra Romam (in Hispania) natus fuit, dux eminens qui nonnullas provincias novas cepit - Daciam, Armeniam, Arabiam et Mesopotamiam. Propter facultatem administrandi consiliaque prudentia unus ex optimis imperatoribus aestimatur. Instituta etiam auxilii communis creavit, inter alios distributio cibi pueris pauperibus. Traiano imperatore terrae Romae ab Arabia et Aegypto usque ad Scotiam et ab Mauretania usque ad Dacia - hae erant fines imperii anno 117.
Cognatus Traiani et successor Hadrianus (117-138) erat peregrinator inexorabilis amatorque cultus Graeci. Regnum incipit copias Romanas e Armenia et Mesopotamia retrahens, sustentatio quorum erat pretiosissima. Administrationem emendavit et vias munitionesque plures struit, inter alias clarum Murum Hadriani in Britannia. Post eum recepit imperium Antoninus Pius (138-161), cuius regnum tranquillissimum optima aetas Imperii dicitur. Successor eius Marcus Aurelius (161-180) magna parte regni cum gentibus Germaniae bellum gerere debuit qui iam in fines imperii progredebantur. Bellum non gerens studium philosophie se dedebat, et fuit auctor maximi operis Stoici - Disputationes.
Rerum gestarum scriptores hos quinque imperatores (Nervam, Traianum, Hadrianum, Antoninum Pium et Marcum Aurelium) "bonos" appellant. Filium autem et successorem Commodum (180-192) sic appellari vix potest. Commodo mortuo (vel, id quod veri simile est, interfecto) praetoriani de salute rei publicae desperati auctionem habuerunt ipsius imperii. Mox legiones etiam potestatem capere volebant, et coepit bellum civile rem Romanam vastaturum.
Roman Empire.png; malum 44 a.C.n. (res publica postrema, terrae a Pompeio et Iulio Caesare captae); flavum: 14 p.C.n. (captae ab Octaviano Augusto); viride: 117 p.C.n. (captae a imperatoribus posteris)]]
Exercitus nunc se putabat vicarium populi Romani et fontem et originem imperii. A 235 ad 284 milites circa viginti imperatores designaverunt qui Romam cepi potuerunt et circa triginta qui non ceperunt urbem. Modo unus ex his morte naturale obiit - ceteri sunt interfecti. Propter instabilitatem regni oeconomia Romana dilapsa est: magistratus summa tributa ad exercitus sustinendos postulabant, et agricolae pauperes servos in latifundiis vel fures fiebant. Interea terras derelictas Germani Rhenum et Danuvium transeuntes capiebant; Sassanides limites orientales imperii fregerunt; et Palmyra se nationem sui potentem declaravit. Anarchia et desuetudo viarum commercium sisterunt. Pecunia pretium perdidit (nummi anni 270 unam partem ex centum argenti habebant), et homines permutatione mercium uti coeperunt. Magistratus nunc non pecuniam sed merces exigebant, e.g. cibum vel arma. Paupertate etiam eruditio cultus ludi festaque minuebantur. Aureliano imperatore Romae, quae multis annis ultra moenia IV saeculo a.C.n extensa erat, nova moenia structa sunt - indicium infirmitatis imperii.
Regnis Diocletiani et Constantini imperium mutata est. Exercitus est amplificatus divisusque in partes duas: limitaneos, qui fines defendebant, et comitatenses, exercitum agilem castrensem. Stabilitas communis revenit, sed cum ea instituta nova administrationis segnia et corrupta, et plures agricolae pauperes servi fiebant. Etiam religio imperii mutabatur: religio Christiana fiebat popularior, et Constantinus moriens Christianus factus est, et omnes imperatores sequentes Christiani erant, prater Iulianum Apostatam, ultimum paganum imperatorem. Anno 392 Theodosius I religionem publicam Christianam dixit, et omnes aliae vetatae sunt.
In partibus orientialibus saeculum V. tranquillius fuit: Hunni quidem Gothique regiones Europeas vastaverunt, sed Asia et Aegyptus et Syria intacta mansit. Imperium Romanum Orientale postea Byzantinum appellatum, Occidentali mille annis supervixit.
In medio quod dicitur aevo sane Sacrum Imperium restitutum est, quod postea Sacrum Imperium Romanum et saeculis XV. et XVI. Sacrum Imperium Romanum nationae Germanicae nominatum anno denique MDCCCXV. extinctum est.
Римска империя | Imperi romà | Yr Ymerodraeth Rufeinig | Romerriget | Römisches Reich | Roman Empire | Romia imperio | Imperio Romano | Rooman valtakunta | Empire romain | Romeinen | האימפריה הרומית | Rimsko Carstvo | Római Birodalom | Kekaisaran Romawi | Impero romano | ローマ帝国 | რომის_იმპერია | 로마 제국 | Réimescht Räich | Romos imperija | Romas impērija | Römsche Riek | Romeinse Rijk | Cesarstwo rzymskie | Império Romano | Imperiul Roman | Roman Empire | Staroveký Rím | Rimski imperij | Perandoria Romake | Romerska riket | 羅馬帝國
This article is licensed under the GNU Free Documentation License.
It uses material from the
"Imperium Romanum".
Home Page • arts • business • computers • games • health • hospitals • home • kids & teens • news • physicians • recreation• reference • regional • science • shopping • society • sports • world