article Related Topics:
Britannia_Petite :: Britannia_Beach
 

LocationIslandGreatBritain.png Britannia insula magna occidentale Oceani Fresonici et septemtrionale Oceano Britannico est, hodie maius pars Regni Uniti.

Homo erectus prima species generis hominum erat, quae in Britannia vixisse dicitur.

Circa anno D ante Christi natum Galli Britanniam invenerunt. Pytheas Massiliensis primus Graecus erat qui Britanniam circumnavigavit et descriptionem Britanniae fecit.

Cornelius Tacitus, in libris Annalium suis, insurrectionem Boudiccae, reginae Catuvellaunorum, narrat, in quo coloniae Camulodunum et Verulamium vastatae sunt. In libris suis de Agricola multa alia de Britannia describit.

Plinius maior narrat de Britannia (Historia naturalis, lib. IV): "Ex adverso huius situs Britannia insula, clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. Haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu L. circuitu patere XXXXVIII|:LXXV Pytheas et Isidorus tradunt, 30 prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem Hiberniae, sed longitudinem CC minorem."

Gildas (circa a.D. 516 natus, circa a.D. 570 mortuus) scripsit ca. a.D. 550 "De excidio et conquestu Britanniae".

Vide etiam


Nexus externi


Britannia

Prydain | Storbritannien | Großbritannien (Insel) | Great Britain | Britio | Suurbritannia saar | Grande-Bretagne | グレートブリテン島 | Didžioji Britanija | Groot-Brittannië | Wielka Brytania (wyspa) | Grã-Bretanha | Great Britain | Velika Britanija | Britannia | Great Britain

 

This article is licensed under the GNU Free Documentation License. It uses material from the "Britannia".

Home Pageartsbusinesscomputersgameshealthhospitalshomekids & teensnewsphysiciansrecreationreferenceregionalscienceshoppingsocietysportsworld